Corpus Antiphonalium Officii (CAO)
See also: CAO in Cantus Index
Displaying 5801 - 5900 of 7044Cantus ID | CAO | Genre | Incipit | Usual Feast |
---|---|---|---|---|
007268 |
CAO 7268 D |
R | O felix meriti Maria quae resurgentem a mortuis dei filium videre meruisti prima pro cujus amore saeculi contempsisti blandimenta sedula nos apud ipsum quaesumus prece commenda | Mariae Magdalenae |
007269 |
CAO 7269 L |
R | O felix sacrorum lacrimis rigatio pedum per quam meruit Maria dici et esse ejus dilecta ex quo pascuntur aethere sancti | Mariae Magdalenae |
007270 |
CAO 7270 E L |
R | O gloriosa domina excelsa super sidera quae nec primam similem visa est nec habere sequentem sola sine exemplo placuit virgo Christo | Assumptio Mariae |
007271 |
CAO 7271 C EMVHRDFSL |
R | O Hippolyte si credis in dominum Jesum Christum et thesauros tibi ostendo et vitam aeternam promitto | Laurentii |
007272 |
CAO 7272 CGBEM HRDF L |
R | O Juda qui dereliquisti consilium pacis et cum Judaeis consiliatus es triginta argenteis vendidisti sanguinem justum et pacis osculum ferebas quam in pectore non habeas | |
007273 |
CAO 7273 R |
R | O laudanda sancti Benedicti merita gloriosa qui dum pro Christo patriam mundique sprevit pompam adeptus omnium contubernium beatorum et particeps factus praemiorum aeternorum | Benedicti |
007274 |
CAO 7274 CGBEMVHRDFSL |
R | O magnum mysterium et admirabile sacramentum ut animalia viderent dominum natum jacentem in praesepio beata virgo cujus viscera meruerunt portare dominum Christum | Nativitas Domini |
007275 |
CAO 7275 F |
R | O magnum pietatis opus alleluia mors mortua tunc est cum crucis in ligno mortua vita fuit alleluia alleluia | Inventio Crucis |
007276 |
CAO 7276 D |
R | O martyrum gemma cui patuit caeli janua intercede pro nobis ut te patrocinante mereamur frui celsi Judicis contemplatione | Stephani |
007277 |
CAO 7277 SL |
R | O mirum et magnum miraculum quia peccatrix femina audebat redemptorem mundi tangere lacrimando et capillis tergendo crimina sua abluebat ideo remissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum | Mariae Magdalenae |
007278 |
CAO 7278 C |
R | O mirumque divinae aequitatis judicium ut qui multos martyres per ignem peremit ad caelestia properantes ipse in igne vitam finivit et ad ignem aeterni cruciatus pervenit | Crispini,Crispiniani |
007279 |
CAO 7279 R |
R | O pastor apostolice Gregori beatissime tuo posce precamine incrementum ecclesiae tuo rigatae dogmate ac defensatae opere | Gregorii |
007280 |
CAO 7280 R |
R | O peccatoris solatium Maria Magdalena intercedere digneris ad dominum deum nostrum pro nobis quia humanam fragilitatem non ignoras | Mariae Magdalenae |
007281 |
CAO 7281 L |
R | O Placide quid me persequeris ego sum Jesus quem tu ignoras et in eleemosynis vel actibus bonis visus es venerari alleluia alleluia | Transl. Eustachii |
007282 |
CAO 7282 E |
R | O quam admirabilis vir iste maximus inter confessores non minimus qui suis temporibus clara et futuris praebuit exempla unde feliciter exsultat dei ecclesia | Transl. Oswaldi |
007283 |
CAO 7283 E L |
R | O quam bonae domus tuae Jacob tabernacula tua Israel sicut paradisus juxta fluvios rivuli et ut tabernacula quae fixit dominus quasi cedri prope aquas | In Dedicatione Ecclesiae |
007284 |
CAO 7284 EM FS |
R | O quam gloriosum est caelestium virtutum contuberniis perfrui et intueri agmina sanctorum splendidius sideribus micantia patriarcharum fide fulgentia prophetarum spe laetantia apostolorum sublimitate orbem judicantia martyrum purpureis victoriae coronis lucentia virginum quoque candentia serta gestantes inspicere | Omnium Sanctorum |
007285 |
CAO 7285 E FS |
R | O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo gaudent omnes sancti amicti stolis albis agnum sequuntur quocumque erit | Omnium Sanctorum |
007286 |
CAO 7286 E RDFSL |
R | O quam metuendus est locus iste vere non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli | In Dedicatione Ecclesiae |
007287 |
CAO 7287 L |
R | O quam praecipuis laudibus beatus fulget Bartholomaeus qui inter ceteros apostolos solus vivens decoriatus demumque capite caesus caelos athleta penetravit | Bartholomaei |
007288 |
CAO 7288 D S |
R | O quam praeclara dei nostri virtus et pietas qui beatum Germanum in via veritatis fideliter gradientem duplici remuneratione donavit ut praeteriti si qui fuerant decoquerentur errores et celeriter defaecata sanctitas praestaretur | Germani |
007289 |
CAO 7289 L |
R | O quam praeclara sanctorum festivitas o quam beata mater ecclesia quae tantorum patrociniis intercessorum collectio omnium sanctorum angelorum consortium habere meruerunt | Omnium Sanctorum |
007290 |
CAO 7290 L |
R | O quam pulchra es virgo Christi quae coronam domini digna fuisti accipere coronam perpetuae virginitatis | Comm. plurimorum Virginum |
007291 |
CAO 7291 C |
R | O quam pulchra et speciosa est Maria virgo dei quae de mundo migravit ad Christum inter choros virginum fulget sicut sol in virtute caelesti | Assumptio Mariae |
007292 |
CAO 7292 E |
R | O quam pulchri super montes pedes annuntiantium pacem annuntiantium bona | Comm. Apostolorum |
007293 |
CAO 7293 V |
R | O quanta est colendus cum reverentia venerabilis ac sacratus dies iste in qua beatus Silvester hoc triste saeculum deserens felix migravit ad regna caelorum | Silvestri |
007294 |
CAO 7294 E |
R | O quantus erat fletus episcoporum catholicorum dum traherentur in exsilio sicut agnus ad victimam gaudebant de retributione justa et flebant de populi absentia | Eusebii Romanae |
007295 |
CAO 7295 C BEMVHRDFSL |
R | O quantus erat luctus omnium quanta praecipue moerentium lamenta monachorum quia et pium est gaudere Martino et pium est flere Martinum | Martini |
007296 |
CAO 7296 L |
R | O quantus moeror quantumque totius congregationis lamentum quod sanctissimo patre jam se destituendos corporaliter noverant et eum in quo spes omnium sita erat discedere tam longe videbant | Mauri |
007297 |
CAO 7297 CGBEMVHRDFSL |
R | O regem caeli cui talia famulantur obsequia stabulo ponitur qui continet mundum jacet in praesepio et in nubibus tonat | Dom. p. Nat. Dom. |
007298 |
CAO 7298 L |
R | O rosa purpurea et Christi gemma pretiosissima columba speciosissima Maria splendidissima et virgo sola puerpera quae fulges super caelorum clara agmina | Assumptio Mariae |
007299 |
CAO 7299 L |
R | O una ante omnes felix pulcherrima virgo quae lapsorum castros reparasti viscere mundum | Assumptio Mariae |
007300 |
CAO 7300 C E DF |
R | O veneranda martyrum gloriosa certamina qui in suis corporibus pro Christo immania pertulerunt tormenta et ideo percipere meruerunt immarcescibilem aeternae gloriae coronam | Comm. plurimorum Martyrum |
007301 |
CAO 7301 F |
R | O vere beatum in cujus ore dolus non fuit neminem judicans neminem damnans numquam in illius ore nisi Christus nisi pax nisi misericordia inerat | Martini |
007302 |
CAO 7302 EM FS |
R | O vere summa et perpetua felicitas ubi gloriosus angelorum chorus exsultat ubi prophetarum exsultantium numerus insignis gaudet ubi martyrum populus innumerabilis ob certaminum victorias turba laetantium effulget ubi etiam confessorum fortitudo laetatur ubi et illos remuneratio digna consequitur qui praecepta dominica servantes ad caelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt | Omnium Sanctorum |
007303 |
CAO 7303 CGBEMVHRDFSL |
R | O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor similis sicut dolor meus | Sabbato Sancto |
007304 |
CAO 7304 E SL |
R | Obsecrante sancto apostolo statim apparuit angelus splendens sicut sol sculpens digito suo in saxis signum sanctae crucis quod christicolae suis frontibus infigerent | Bartholomaei |
007305 |
CAO 7305 GBEMVHRDFS |
R | Obsecro domine mitte quem missurus es vide afflictionem populi tui sicut locutus es veni et libera nos | Dom. 1 Adventus |
007306 |
CAO 7306 E V |
R | Obsecro domine ne irascaris servo tuo quia semel coepi loquar ad te ne perdas justum cum impiis deprecor te domine ne facias consummationem | Dom. Quinquagesimae |
007307 |
CAO 7307 E V RDFSL |
R | Obtulerunt pro eo domino par turturum aut duos pullos columbarum sicut scriptum est in lege domini | Purificatio Mariae |
007308 |
CAO 7308 V |
R | Obviam venit ei quidam vir nomine Rusticus qui erat ex parentela ejus et ipse christianissimus | Firmi, Rustici |
007309 |
CAO 7309 V |
R | Occurrerunt Maria et Martha ad Jesum dicentes domine domine si hic fuisses Lazarus non esset mortuus respondens Jesus Martha si credideris videbis gloriam dei | |
007310 |
CAO 7310 C BEMVHRDFSL |
R | Oculis ac manibus in caelum semper intentus invictum ab oratione spiritum non relaxabat | Martini |
007311 |
CAO 7311 F |
R | Oculis caeci nati homo dei digitos imprimens dixit dominus Jesus Christus qui est vera lux quae illuminat credentes ipse te per invocationem sancti nominis sui illuminare dignetur | Mauri |
007312 |
CAO 7312 E FS |
R | Offerentur regi virgines domino post eam proximae ejus offerentur tibi in laetitia et exsultatione | Comm. plurimorum Virginum |
007313 |
CAO 7313 CGBEMVHRDFSL |
R | Omnes amici mei dereliquerunt me et praevaluerunt insidiantes mihi tradidit me quem diligebam et terribilibus oculis plaga crudeli percutiens aceto potabant me | |
007314 |
CAO 7314 CGBEMVHRDFSL |
R | Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes et laudem domino annuntiantes alleluia alleluia alleluia | Epiphania |
007315 |
CAO 7315 B H |
R | Omnes gentes quascumque fecisti | Epiphania |
007316 |
CAO 7316 C D |
R | Omnes sancti per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt promissiones obturaverunt ora leonum et fortes facti sunt in bello | Omnium Sanctorum |
007317 |
CAO 7317 CGBEMVHRDFSL |
R | Omni tempore benedic deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omni tempore consilia tua in ipso permaneant | De Tobia |
007318 |
CAO 7318 GBEMVHRDFSL |
R | Omnipotens adorande colende tremende benedico te quia filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcitias diaboli impolluto calle transivi | Agnetis |
007319 |
CAO 7319 L |
R | Omnis enim qui caste vivit templum dei est et spiritus sancti habitatio qui autem dei templum violaverit disperdet illum deus templum dei sanctum est quod estis vos | In Dedicatione Ecclesiae |
007320 |
CAO 7320 CGBEMVHRDFSL |
R | Omnis pulchritudo domini exaltata est super sidera species ejus in nubibus caeli et nomen ejus in aeternum permanet alleluia | Ascensio Domini |
007321 |
CAO 7321 V |
R | Omnis terra adoret te deus alleluia alleluia | Inventio Crucis |
007322 |
CAO 7322 H |
R | Omnis terra adoret te et psallat tibi | Inventio Crucis |
007324 |
CAO 7324 BE RDFSL |
R | Operibus sanctis Nicolao humiliter insistente revelatione divina provectus est ad summum sacerdotii gradum | Nicolai |
007325 |
CAO 7325 CGBE VHR FSL |
R | Opprobrium factus sum nimis inimicis meis viderunt me et moverunt capita sua adjuva me domine deus meus | Dom. in Palmis |
007326 |
CAO 7326 C EMVHRDFSL |
R | Ora pro nobis beate N. ut digni efficiamur promissione Christi | Clementis |
007327 |
CAO 7327 S |
R | Ora pro nobis beate pater Dominice | Dominici |
007328 |
CAO 7328 E S |
R | Orabat sanctus Thomas ad dominum respice in me domine invocantem te ac revertentem ad nuptias | Suff. Exalt. Crucis |
007329 |
CAO 7329 R |
R | Orante beatissimo ad dominum Gregorio Sanata est plebs romana a peste inguinaria | Gregorii |
007330 |
CAO 7330 C BEMVHRDFSL |
R | Orante sancto Clemente apparuit ei agnus dei de sub cujus pede fons vivus emanat fluminis impetus laetificat civitatem dei | Clementis |
007331 |
CAO 7331 E S |
R | Orantibus in loco isto dimitte peccata populi tui deus et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da gloriam in loco isto | In Dedicatione Ecclesiae |
007332 |
CAO 7332 R |
R | Orationi sine intermissione instabat vigilans contra adversarium humani generis diabolum cujus ignea tela ut extingueret canonicas vigiliarum horas praevenit et quod reliquum noctis erat in dei laude consummavit | Findani |
007333 |
CAO 7333 C |
R | Oravi deum meum ego Daniel dicens exaudi domine preces servi tui illumina faciem tuam super sanctuarium tuum et propitius intende populum istum super quem invocatum est nomen tuum deus | De Prophetis |
007334 |
CAO 7334 CGBEMVHRDFSL |
R | Oravit Jacob et dixit domine qui dixisti mihi revertere in terram nativitatis tuae erue me de manu fratris mei quia valde eum timeo | Dom. 2 Quadragesimae |
007335 |
CAO 7335 C E RDFSL |
R | Oravit sanctus Andreas dum respiceret caelos voce magna clamavit et dixit tu es deus meus quem vidi ne me patiaris ab impio judice deponi quia virtutem sanctae crucis agnovi | Andreae |
007336 |
CAO 7336 C |
R | Oravit sanctus Hippolytus voce magna et dixit gratias tibi ago domine meus Jesu Christe quia famulos meos in conspectu tuo pati video | Hippolyti |
007337 |
CAO 7337 E F L |
R | Oremus omnes ad dominum Jesum Christum dixit beatus Clemens ut confessoribus suis fontis venas aperiat ut de beneficiis ejus gratulemur | Clementis |
007338 |
CAO 7338 CGBEMVHRDFSL |
R | Orietur stella ex Jacob et exsurget homo de Israel et confringet omnes duces alienigenarum et erit omnis terra possessio ejus | Hebd. 4 Adventus |
007339 |
CAO 7339 C |
R | Oriundi sunt Romae sancti dei Crispinus et Crispinianus in Galliam devoti venerunt et sub Maximiano crudeli examinatione certaverunt | Crispini,Crispiniani |
007340 |
CAO 7340 C BEMVHRDFSL |
R | Ornatam in monilibus filiam Jerusalem dominus concupivit et videntes eam filiae Sion beatissimam praedicaverunt dicentes unguentum effusum nomen tuum | Assumptio Mariae |
007341 |
CAO 7341 CGBEMVHRDFSL |
R | Ornaverunt faciem templi coronis aureis et dedicaverunt altare domino et facta est laetitia magna in populo | De Machabaeis |
007342 |
CAO 7342 E |
R | Orta perfidia sectae Arianorum tempore Constantii scelerati imperatoris stola pontificali iste sanctus Eusebius sacratus a Julio summo pontifice atque ad destruendam ipsam haeresim Vercellis dirigitur a qua peste et urbem et totum liberavit orbem | Eusebii Romanae |
007343 |
CAO 7343 GB VH D S |
R | Ostende nobis domine misericordiam tuam | Dom. 1 Adventus |
007344 |
CAO 7344 CGBEMVHRDFSL |
R | Ostendit mihi angelus fontem aquae vivae et dixit ad me alleluia hic deum adora alleluia alleluia alleluia | Dom. 2 p. Pascha |
007345 |
CAO 7345 C MVH D L |
R | Pacem meam do vobis alleluia pacem relinquo vobis alleluia alleluia | Fer. 4 Pent. |
007346 |
CAO 7346 CGBEMVHRDFSL |
R | Pacifice loquebantur mihi inimici mei et in ira molesti erant mihi vidisti domine ne sileas ne discedas a me | Dom. de Passione |
007347 |
CAO 7347 E |
R | Paradisi porta per Evam cunctis clausa est et per Mariam virginem iterum patefacta est | Assumptio Mariae |
007348 |
CAO 7348 CGBEMVHRDFSL |
R | Paradisi portas aperuit nobis jejunii tempus suscipiamus illud orantes et deprecantes ut in die resurrectionis cum domino gloriemur | Dom. 1 Quadragesimae |
007349 |
CAO 7349 E |
R | Paralytica quaedam auxilium salutis postulabat quam vir dei respiciens signum crucis imposuit statimque pristinae est restituta sanitati | Yventii |
007350 |
CAO 7350 GBE VHRDFS |
R | Paratum cor meum deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam domino | |
007351 |
CAO 7351 C E V DF L |
R | Paratus esto Israel in occursum domini quoniam venit formans montes et creans spiritus et annuntians in hominibus Christum esse venturum | Dom. 4 Adventus |
007352 |
CAO 7352 HR |
R | Parentes vero beati Galli filium suum primae aetatis flore nitentem cum oblatione domino offerentes Columbani magisterio commendaverunt | Galli |
007353 |
CAO 7353 GBE HRD S |
R | Participem me fac deus omnium timentium te et custodientium mandata tua | Dom. 1 Quadragesimae |
007354 |
CAO 7354 F |
R | Parvulus natus est nobis et filius datus est nobis et factus est principatus super humerum ejus et vocabitur admirabilis deus fortis | Nativitas Domini |
007355 |
CAO 7355 L |
R | Pascha nostrum immolatus est Christus alleluia itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis alleluia alleluia alleluia | |
007356 |
CAO 7356 S |
R | Paschasius dixit cessabunt verba dum fuerit perventum ad verbera Lucia respondit verba dei cessare non poterunt ancilla dei sum et ideo dixi verba dei | Luciae |
007357 |
CAO 7357 C B MV |
R | Pastores prae claritate luminis non intuebantur videre angelum magis turbabantur et facta est vox de caelo dicens nolite timere pax vobiscum ego sum Gabriel angelus ad virginem missus | Epiphania |
007358 |
CAO 7358 C BEMVHRDFSL |
R | Patefactae sunt januae caeli Christi martyri beato Stephano qui in numero sanctorum inventus est primus et ideo triumphat in caelis coronatus | Stephani |
007359 |
CAO 7359 L |
R | Pater Benedictus osculum dans nobis prosecutus est nos cum omni congregatione usque ad januam monasterii et dedit sanctissimo Mauro regulam quam ipse sanctus manu sua scripserat | Mauri |
007360 |
CAO 7360 C M HR L |
R | Pater cum essem cum eis ego servabam eos quos dedisti mihi alleluia nunc autem ad te venio non rogo ut tollas eos de mundo sed ut servos eos a malo alleluia alleluia | Ascensio Domini |
007361 |
CAO 7361 D |
R | Pater insignis confessor Benedicte meritisque clare cum Christo regnans preces nostras in aula regis aeterni subleva et protege utrumque ordinem cujus egregius exstitisti doctor in orbe | Aichardi |
007362 |
CAO 7362 CGBEMVHRDFSL |
R | Pater peccavi in caelum et coram te jam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum ex mercennariis tuis | Sabb. Hebd. 2 Quad. |
007363 |
CAO 7363 HR |
R | Pater sanctus dum infirmitate gravi per dies quattuordecim laborasset in senectute bona hujus vitae liberatus ergastulo animam meritis plenam felicibus bonis reddidit inhaesuram perennibus | Galli |
007364 |
CAO 7364 C RDFS |
R | Pater sanctus dum intentam oculorum aciem in splendore coruscae lucis habere videretur vidit Germani animam Capuani episcopi in sphaera ignea ab angelis in caelum deferri | Benedicti |
007365 |
CAO 7365 E |
R | Pater sanctus dum sacra proprio regi crescerent monita terris membra caelo reddidit spiritum | Gaudentii |
007366 |
CAO 7366 F |
R | Pater sanctus electo gregi locutus est dicens quia fratres dilectissimi nunc tempus est ut incipiat judicium de domo domini justa ejus judicia aequanimiter tolerantes ipsum adoremus | Mauri |
007367 |
CAO 7367 CGBEMVHRDFSL |
R | Paucitas dierum meorum finitur brevi dimitte me domine sine plangam paululum dolorem meum antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine | De Job |
007368 |
CAO 7368 M H SL |
R | Peccante me cottidie et non me paenitentem timor mortis conturbat me quia in inferno nulla est redemptio miserere mei deus et salva me | Pro defunctis |