Rastislav Luz | Cantus Index for Office and Mass

Rastislav Luz

Chants added by the contributor

Displaying 201 - 300 of 362 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

a01289

Sixtus igitur apud Athenas natus et doctus prius quidem philosophus postea fuit Christi discipulus A Sixti et sociorum 7 years 5 months ago Antiphonary Scepusiense

a01290

Nunc pater in potentia (...) H Transfiguratio Dom. 7 years 5 months ago Antiphonary Scepusiense

a01291

Caeli aperti sunt super eum et vox patris facta est hic est filius meus dilectus hunc audite A Transfiguratio Dom. 7 years 5 months ago Antiphonary Scepusiense

g01026d

Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus InV Fer. 4 p. Pascha 7 years 5 months ago

830165f

Pinguis quos olei rore madentibus lychnis ac facibus pascimus aridis quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius collita fingimus HV Sabbato Sancto 7 years 4 months ago Graduale Scepusiense

830165e.1

Per quem splendor honor laus sapientia majestas bonitas et pietas tua regnum continuat numine triplici texens perpetuis saecula saeculis HV Sabbato Sancto 7 years 4 months ago Graduale Scepusiense

g02711a.1

Benedic anima mea domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus InV Michaelis 7 years 4 months ago Graduale Nitriensis

g00030b.1

Et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis TcV Cathedra Petri 7 years 4 months ago Missale of Bratislava I

g02775

Alleluia Salve crux sancta salve mundi gloria redemptio populi decus paradisi Al Inventio Crucis 7 years 4 months ago Missale of Bratislava I

g00263.1

Alleluia Sancte Paule apostole praedicator et doctor gentium intercede pro nobis ad deum qui te elegit Al Pauli 7 years 4 months ago Missale of Bratislava I

ah50025

Quid est quod artum circulum sol jam recurrens deserit Christusne terris nascitur qui lucis auget tramitem Heu quam fugacem gratiam festina volvebat dies quam paene subductam facem sensim recisa extinxerat Caelum nitescat laetius gratetur et gaudens humus scandit gradatim denuo iubar priores lineas Emerge dulcis pusio quem mater edit castitas parens et expers conjugis mediator et duplex genus Ex ore quamlibet patris sis ortus et verbo editus tamen paterno in pectore Sophia callebas prius Quae prompta caelum condidit caelum diemque et cetera virtute verbi effecta sunt haec cuncta nam verbum Deus Sed ordinatis saeculis rerumque digesto statu fundator ipse et artifex permansit in patris sinu Donec rotata annalium transvolverentur milia atque ipse peccantem diu dignatus orbem viseret H Nativitas Domini 7 years 4 months ago

ah50026

Corde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et o cognominatus ipse fons et clausula omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt saeculorum saeculis O beatus partus ille virgo cum puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis sacratum protulit saeculorum saeculis Psallat altitudo caeli psallant omnes angeli quidquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox et omnis consonet saeculorum saeculis Ecce quem vates vetustis concinebant saeculis quem prophetarum fideles paginae spoponderant emicat promissus olim cuncta collaudent eum saeculorum saeculis Te senes et te juventus parvulorum te chorus turba matrum virginumque simplices puellulae voce concordes pudicis perstrepant concentibus saeculorum saeculis Tibi Christe sit cum patre hagioque spiritu hymnus melos laus perennis gratiarum actio honor virtus victoria regnum aeternaliter saeculorum saeculis H Nativitas Domini 7 years 4 months ago

ah02018

Conditor alme siderum aeterna lux credentium Christe redemptor omnium exaudi preces supplicum Qui condolens interitu mortis perire saeculum salvasti mundum languidum donans reis remedium Vergente mundi vespere uti sponsus de thalamo egressus honestissime virginis matris clausula Cujus forti potentiae genu flectuntur omnia caelestia terrestria fatentur nutu subdita Te deprecamur hagie venture judex saeculi conserva nos in tempore noctis a telo perfidi Laus honor virtus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula Sq Nativitas Domini 7 years 4 months ago

ah02019

Verbum supernum prodiens a patre olim exiens qui natus orbi subvenis cursu declivi temporis Illumina nunc pectora tuoque concrema audita ut praeconia sint pulsa tandem lubrica Judexque cum post aderis rimari facta pectoris reddens vicem pro abditis justisque regnum pro bonis Non demum artemur malis pro qualitate criminum sed cum beatis compotes simus perenne caelibes Praesta pater Sq Nativitas Domini 7 years 4 months ago

ah02021

Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum | Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum caro fructusque ventris floruit | Alvus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micant versatur in templo deus | Procedens de thalamo suo pudoris aula regia geminae gigas substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis trophaeo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Praesepe jam fulget tuum lumenque nox spirat novum quod nulla nox interpolet fide quo jugi luceat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula Sq Nativitas Domini 7 years 4 months ago

ah02051

Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus effulsit in discipulos Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat Patrata sunt haec mysticae paschae peracto tempore sacro dierum numero quo lege fit remissio Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsi nobis coelitus largire dona spiritus Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nunc peccamina et da quieta tempora Sit laus patri cum filio sancto simul paraclito nobisque mittat filius charisma sancti spiritus Sq Dom. Pentecostes 7 years 4 months ago

ah02052

Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum solve polluti labii reatum sancte Johannes Nuntius celso veniens olympo te patre magnum fore nasciturum nomen et vitae seriem gerendae oridine promit Ille promissi dubius superni perdidit promptae modulos loquelae sed reformasti genitus peremptae organa vocis Ventris obstruso positus cubili senseras regem thalamo manentem hinc parens nati meritis uterque abdita pandit Antra deserti teneris sub annis civium turmas fugiens petisti ne levi saltem maculare vitam famine posses Praebuit hyrtum tegimen camelus artibus sacris strophium bidentes cui latex haustum sociata pastum mella locustis Ceteri tantum cecinere vatum corde praesago jubar adfuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis Non fuit vasti spatium per orbis sanctior quisquam genitus Johanne qui nefas saecli meruit lavantem tingere lymphis Laudibus cives celebrant superni te deus simplex pariterque trine supplices at nos veniam precamur parce redemptis Sq Joannis Baptistae 7 years 4 months ago

ah02053

O nimis felix meritique celsi nesciens labem nivei pudoris praepotens martyr eremique cultor maxime vatum Serta ter denis alios coronant aucta crementis duplicata quosdam trina centeno cumulata fructu te sacer ornant Nunc potens nostri meritis opimis pectoris duros lapides repelle asperum planans iter et reflexos dirige calles Ut pius mundi sator et redemptor mentibus pulsa livione puris rite dignetur veniens sacratos ponere gressus Laudibus cives celebrant superni te deus simplex pariterque trine supplices at nos veniam precamur parce redemptis Sq Joannis Baptistae 7 years 4 months ago

ah02054

Almi prophetae progenies pia clarus parente nobilior patre quem matris alvus claudere nescia ortus herilis prodidit indicem Cum virginalis regia gloriam summi tonantis nomine pignoris gestaret aula nobilis intimo Vox suscitavit missa puerpera fovetque vatis gaudia parvuli matres prophetant munere pignorum mutus locutus nomine filii est Scribendus hic est vocis ut augeat nostrae canores diraque vincula dissolvatoris larga propheticis Sq Joannis Baptistae 7 years 4 months ago

ah02130

Jesu sacrator mentium spes et salus credentium nos hoc quadragenario purifica jejunio Dum decimamus annuam te duce parsimoniam facultas abstinentie sit fructus poenitentiae Et si reatus conscia mens tibi deo supplicat intende clemens perpeti quae vota reddit vesperi Monachorum collegio et clericorum jubilo nec non utrique sexui adsis ubique supplici Praesta perennis deitas et trinitatis unitas ut dignis paschae victima des sempiterna saecula. Sq Dom. 1 Quadragesimae 7 years 4 months ago

ah02131

Chorus novae Jerusalem novam meli dulcedinem promat edens cum sobriis paschale festum gaudiis Quo Christus invictus leo dracone surgens obruto dum voce viva personat amore functos excitat Quam devorarat improbus praedam refundit tartarus captivitate libera Jesum sequuntur agmina Triumphat ille splendide et dignus amplitudine soli polique patriam una facit rem publicam Ipsum canendo supplices regem precemur milites ut in suo clarissimo nos ordinet palatio Per saecula metae nescia patri supremo gloria honorque sit cum filio et spiritu paraclito Sq Dom. Resurrectionis 7 years 4 months ago

ah02132

Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora Qui paraclitus diceris donum dei altissimi fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio Sq Invocatio Sancti Spiritus 7 years 4 months ago

ah50142

Adest dies sanctus dei claro resplendens lumine quo victor ad caelos potens rex Christus exsultans petit Quem turba tunc cum laudibus fortem resultans praedicat regem triumphantem sequens intrat polorum januas Hoc tunc videntes principes hinc obstupescunt protinus quis sit tonans interrogant tanti ducis hic transitus Reddunt quibus mox praevia haec angelorum tum agmina rex gloriae fortis potens est iste virtutum deus Claustra ast patent mox omnia gaudent in alto milia Christum sedentem cum vident laetum superna gloria O rex supernae gloriae qui patris in dextra sedes tu nos vide clemens tuos nunc deprecantes servulos Da spem fidem et catholicam da caritatis munera grates pias rite ut tibi reddamus omni tempore H Ascensio Domini 7 years 4 months ago

ah50143

Festum nunc celebre magnaque gaudia compellunt animos carmina promere cum Christus solium scandit ad arduum caelorum pius arbiter Conscendit jubilans laetus ad aethera sanctorum populus praedicat inclitum concinit pariter angelicus chorus victoris boni gloriam Qui scandens superos vincula vinxerat donans terrigenis munera plurima districtus rediet arbiter omnium qui mitis modo transiit Oramus domine conditor inclite devotos famulos respice protegens ne nos livor edax daemonis obruat demergat vel in inferos Ut cum flammivoma nube reverteris occulta hominum pandere judicans non des supplicia horrida noxiis sed justis bona praemia Praesta hoc genitor optime maxime hoc tu nate dei et bone spiritus regnans perpetuo fulgida trinitas per cuncta pie saecula H Ascensio Domini 7 years 4 months ago

ah50144

Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora Qui paracletus diceris donum dei altissimi fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio Tu septiformis munere dextrae dei tu digitus tu rite promisso patris sermone ditans guttura Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium Per te sciamus da patrem noscamus atque filium te utriusque spiritum credamus omni tepomre Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum H Dom. Pentecostes 7 years 4 months ago

ah50155

Qui sine peccato templi est oblatus ad aram a nobis clemens crimina quaeque demat | Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in dei factum genetrice constat esse Maria | Haec deum caeli dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum meruit manere inviolata | Quem senex justus Simeon in ulnis in domo sumpsit domini gavisus ob quod optatum proprio videret lumine Christum | Tu libens votis petimus precantes regis aeterni genetrix faveto clara quae celsi retinens Olympi regna petisti | Sit deo nostro decus et potestas sit salus perpes sit honor perennis qui poli summa residet in arce trinus et unus H Purificatio Mariae 7 years 4 months ago AH vol. 50 #155

ah50216

Organum mentis tibi quaeso nostrae temperans plectro moderare linguae cujus ad laudem cupide movemur spiritus alme H Invocatio Sancti Spiritus 7 years 4 months ago

ah50233

Salve crux sancta salve mundi gloria vera spes nostra vera ferens gaudia signum salutis salus in periculis vitale lignum vitam portans omnium Te adorandam te crucem vivificam in te redempti dulce decus saeculi semper laudamus semper tibi canimus per lignum liberi Originale crimen necans in cruce nos a privatis Christe munda maculis humanitatem miseratus fragilem per crucem sanctam lapsis dona veniam Protege salva benedic sanctifica populum cunctum crucis per signaculum morbos averte corporis et animae hoc contra signum nullum stet periculum Laus deo patri sit in cruce filii laus coaequali sit sancto spiritui civibus summis gaudium sit angelis honor in mundo sit crucis inventio. H Inventio Crucis 7 years 4 months ago

g02776

Alleluia Sancte rex Stephane succurre nobis tuis devotis famulis qui de tua semper sollemnitate gaudemus Al Stephani, Reg. 7 years 4 months ago Missale of Bratislava I

g01222g.1

Testimonium in Joseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit InV Fer. 4 Q.T. Pent. 7 years 4 months ago Graduale Scepusiense

g01200a.1

Quam dilecta tabernacula tua domine virtutum concupiscit et defecit anima mea in atria domini InV Dom. 14 p. Pent. 7 years 4 months ago Graduale Scepusiense

g02777

Alleluia Ave verbum incarnatum ex Maria virgine Jesu salutis hostia salutis sacrificium delens omne suplicium nos exaudi hodie Jesu rex clemetiae dans salutis remedium vere passum immolatum in cruce pro homine Jesu via rectissima Jesu porta tutissima Jesu salutis hostia Jesu patris ingeniti per te sumus liberati qui es dux potentiae esto nobis degustatum mortis in examine Jesu dulcis memoria sitibunda beatis et animae refectio Jesu nostra redemptio nostra atque salutatio et sempiterna gaudia ut regnemus cum beatis in caelesti lumine Al Corporis Christi 7 years 4 months ago Graduale Scepusiense

g02757a

Subjecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris InV Ascensionis Domini, in vigilia 7 years 4 months ago Graduale Scepusiense

002822b

Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis AV Ad Processionem 7 years 4 months ago Graduale Scepusiense

g02778

Alleluia Cum venit (...) Al Dom. post Ascensionem 7 years 4 months ago Graduale Scepusiense

g02779

Alleluia Cunctae (...) Al Dom. post Ascensionem 7 years 4 months ago Graduale Scepusiense

ah50215

Chorus novae Jerusalem novam meli dulcedinem promat edens cum sobriis paschale festum gaudiis Quo Christus invictus leo dracone surgens obruto dum voce viva personat amore functos excitat Quam devorarat improbus praedam refundit tartarus captivitate libera Jesum sequuntur agmina Triumphat ille splendide et dignus amplitudine soli polique patriam una facit rem publicam Ipsum canendo supplices regem precemur milites ut in suo clarissimo nos ordinet palatio Per saecula metae nescia patri supremo gloria honorque sit cum filio et spiritu paraclito H Dom. Resurrectionis 7 years 4 months ago

g02712a

Benedic anima mea domino et omnia interiora mea nomen sanctum ejus GrV Michaelis 7 years 4 months ago Missale of Bratislava I

g01366a.1

Propterea unxit te deus deus tuus oleo laetitie GrV Luciae 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02780

Alleluia Miserere mei domine quoniam infirmus sum sana me domine per misericordiam tuam Al Pro infirmis 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g01501.1

Dominus Israel sit vobiscum et ipse conjungat vos qui misertus est duobus unicis fac eos domine plenius benedicere te In Pro sponso et sponsa 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02781a

Beati omnes qui timent dominum (...) InV Pro sponso et sponsa 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g01567c

Qui Lazarum resuscitasti de monumento foetidum tu eis domine dona requiem sempiternam GrV Pro defunctis 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02392a

Requiem aeternam dona eis domine et lux perpetua luceat eis CmV Pro defunctis 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02782

Alleluia Culminis angelici sublime fastigium ferat nobis caelici numinis auxilium Al De Angelis 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02783

Alleluia Salve dulcis o Maria que es stella matutina rosa florens sine spina tuum pro nobis roga filium ut sanctorum in aeternum nobis donet consortium Al De BMV 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02784

Alleluia Recole virgo Maria a virginem parituram quam in Isaia legisti et gaude quia tu esse meruisti gaude virgo mater gaude et pro nobis intercede Al De BMV 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

509502.3

Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe et sancte spiritus domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen Gl Ad Missam 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

509502.4

Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite salus nostra Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen Gl Ad Missam 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02785

Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes Pr Ad Missam 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02786

Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Quia per incarnati verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit | Ut dum visibiliter deum cognoscimus per hunc in invisibilium amorem rapiamur | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Pr Ad Missam 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02787

Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Quia cum unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit nova nos immortalitatis suae luce reparavit | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Pr Ad Missam 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02788

Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui corporali jejunio vitia comprimis mentem elevas virtutem largiris et praemia | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes Pr Ad Missam 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02789

Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui salutem humani generis in ligno crucis constituisti ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret | Et qui in ligno vincebat in ligno quoque vinceretur | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes Pr Ad Missam 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02790

Vere dignum et justum est aequum et salutare | Te quidem domine omni tempore sed in hoc potissimum die gloriosius praedicare cum pascha nostrum immolatus est Christus | Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi | Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Pr Ad Missam 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02791

Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Per Christum dominum nostrum qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis majestus apparuit et ipsis cernentibus est elevatus in caelum ut nos divinitatis suae tribueret esse participes | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Pr Ad Missam 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02792

Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Per Christum dominum nostrum | Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum spiritum sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit | Qua propter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat | Sed et superne virtutes atque angelice potestates hymnum gloriae tuae concinunt sine fine dicentes Pr Ad Missam 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02793

Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli atque archangeli cherubim quoque et seraphim qui non cessant clamare cottidie una voce dicentes Pr Ad Missam 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02794

Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Et te in commemoratione beatae Mariae semper virginis exsultantibus animis collaudare benedicere et praedicare | Quae et unigenitum tuum sancti spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente lumen aeternum mundo effudit Jesum Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes Pr Ad Missam 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02795

Vere dignum et justum est aequum et salutare | Te domine suppliciter exorare ut gregem tuum pastor aeterne non deseras sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias | Ut iisdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Pr Ad Missam 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g02796

Alleluia In Maria benignitas per saecula commendatur dum visitans Elisabeth ut subdita parabatur Al Comm. plurimorum Confessorum 7 years 3 months ago Graduale Scepusiense

a01320

Per omnia saecula saeculorum | Amen Va Ad Missam 7 years 3 months ago

a01321

Dominus vobiscum | Et cum spiritu tuo Va Ad Missam 7 years 3 months ago

a01322

Sursum corda R. Habemus ad dominum W Ad Missam 7 years 3 months ago

a01323

Gratias agamus domino deo nostro R. Dignum et justum est W Ad Missam 7 years 3 months ago

a01324

Oremus | Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere Va Ad Missam 7 years 3 months ago

a01325

Pax domini sit semper vobiscum | Et cum spiritu tuo Va Ad Missam 7 years 3 months ago

g00337a

Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna GrV Comm. plurimorum Virginum 7 years 3 months ago Graduale Scepusiense

g01384c.1

Offerentur in laetitia et exsultatione adducentur in templum regis TcV Purificatio Mariae 7 years 3 months ago Graduale Scepusiense

g02827

Alleluia Beatus vir Laurentius bonum opus operatus est qui per signum crucis caecos illuminavit et thesauros ecclesiae dedit pauperibus Al Laurentii 7 years 2 months ago Graduale Scepusiense

g02828

Laus tibi Christe filio Mariae tu nobis assiste precamur in hac die cottidie nos pie respice et preces nostras ad te dirige o virgo gloriosa mater gratiosa rosa formosa stella luminosa audi et exaudi decantantes stantes teque collaudantes Maria dei mater gratiae Tc Vig. Assump. Mariae 7 years 2 months ago Graduale Scepusiense

g02828a

Adjuva nos dei genetrix Maria ora pro populo prece pia interveni pro clero dans solacia TcV Vig. Assump. Mariae 7 years 2 months ago Graduale Scepusiense

g02828b

Intercede pro devoto femineo sexu toto sentiant omnes tuum juvamen amamen solamen sublevamen amen TcV Vig. Assump. Mariae 7 years 2 months ago Graduale Scepusiense

g02829

Alleluia Stirps Jesse virgam protulit quae floruit et super hunc florem requiescit spiritus almus Al Vig. Assump. Mariae 7 years 2 months ago Graduale Scepusiense

g02830

Alleluia Ave benedicta Maria caeli regina mundi et domina suscipe tuorum devotas laudes servorum Al Vig. Assump. Mariae 7 years 2 months ago Graduale Scepusiense

g02831

Ab hac familia tu propitia mater eximia pelle vitia fer remedia reis in via dans in patria vitae gaudia pro quibus dulcia tu praeconia laudes cum gloria suscipe pia virgo Maria da gaudia nobis Of Assumptio Mariae 7 years 2 months ago Graduale Scepusiense

g02209b

Exaudi deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam InV Octava Laurentii 7 years 2 months ago Graduale Scepusiense

g02115a

O salutare corpus domini memoriale manens homini Jesu vitia fac nos spernere vere caeli gaudia dona cernere hostes feroces jube vincere Christe qui doces vera ardere dignus nate da vivere nobis OfV Corporis Christi 7 years 2 months ago Graduale Scepusiense

007028zd

Ascendit deus in jubilatione et dominus (...) V Ascensio Domini 7 years 2 months ago Missale of Bratislava I

g02834

Alleluia Ascendens Christus in altum captivam duxit captivitatem dedit bona hominibus Al Ascensio Domini 7 years 2 months ago Missale of Bratislava I

a01384

Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis admixtione fecundet ut sanctificatione concepta ab immaculato divini fontis utero in novam renatam creaturam progenies caelestis emergat et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore omnes in unam pariat gratiam mater infantiam procul ergo hinc jubente te domine omnis spiritus inmundus abscedat procul ergo tota nequitia diabolicae fraudis absistat nihil hic loci habeat contrariae virtutis ammixtio non insidiando circumuolet non latendo subripiat non inficiendo corrumpat | Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni inpugnatoris incursu et totius nequitiae purgata discessu sit fons vivus aqua regenerans unda purificans ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi operante in eis spiritu sancto perfecte purgationis indulgentiam consequantur nnde benedico te creatura aquae per deum vivum per deum sanctum qui te in principio verbo separauit ab arida cujus spiritus super te ferebatur qui te de paradiso manare et in quattuor fluminibus totam terram rigare praecepit qui te in deserto amaram suauitate indita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit benedico te per Jesum Christum filium ejus unicum dominum nostrum qui te in Channa Gallileae signo admirabili sua potencia convertit in vinum qui pedibus super te ambulauit et a Johanne in Jordane in te baptizatus est qui te una cum sanguine de latere suo produxit et discipulis suis jussit ut credentes baptizarentur in te dicens ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti Va Sabbato Sancto 7 years 2 months ago Missale of Bratislava I

a01385

Hic omnium peccatorum maculae deleantur hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principii cunctis vetustatis squaloribus emundetur ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in vere innocentiae novam infantiam renascatur | Per dominum nostrum ... | In unitate ejusdem ... Va Sabbato Sancto 7 years 2 months ago Missale of Bratislava I

a01386

Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus almus unica majestas trinaque sola dei | Virgo dei genetrix reparatrix inclyta mundi quae dominum casto corpore concipiens perpetua semper radians cum virginitate audi nos famulos virgo Maria tuos | Angelici proceres caelorum exercitus omnis aeterno semper lumine conspicuus agmine ter trino supera per sidera regno laudibus aeternum concelebrant dominum | Praeco potens praecursor ovans baptista Johannes grandaevus coetus cana caterva patrum ordo prophalis superi hymnista secreti in commune reos vocibus assiduis | Petrus cum Paulo Thomas cum Bartholomaeo et Jacobus sanctis nos relevent praecibus Andreas Mathaeus Barnabas atque Johannes Mathias Lucas Marcus et altisonus | Coetus apostolicus duodeno sidere comptus propitius cunctos protege nos famulos et quos multiplice lacerant per crimina pestes peccata absolvens fac bona cuncta sequi | Nunc Stephanus Linus Clemens Anacletus et Almus Sixtus Alexander Corneliusque pius Hippolytus Vitus Wenceslaus atque Modestus Chrisogonusque pius nos miserando juvent | Martyr Adalberte summe venerandeque praesul nobis nunc famulis auxiliare tuis nil sic perspicuum poterit vox clara referre ut decet in tali nunc patris obsequio | Hic tibi perpetuis resonant concentibus odas et praecibus sacris semper habetur honor cum laeti famuli celebrant haec festa benigni laudibus instantes nocte dieque tuis | O vos martyrio decorati in nomine Christi conspicui testes purpurei praeces qui bello invicti superastis daemonis iras conspirata manus vincere morte minas | Silvester Damasus Gregorius Ambrosiusque Hilarius Zeno Maximus atque Leo Hieronimus Proculus Caesarius Eusebiusque orent pro nostris criminibus variis | Summe dei cultor monachorum rector et abba o Benedicte sacer atque benigne pater istud caenobium coetumque tibi famulatum nostraque sanctificans cuncta tuere simul | Sancte dei Stephane pie rex et apostole noster inclite Henrice virginitate sacer rexque Ladislae vestre succurrite genti quo valeat digna scandere summa poli | Felicitas Felix Eulalia Digna Helena Petronellaque cum perpete Perpetua Agnes atque Agatha Christina Euprepia Thecla Eugenia Regula Eufemia atque bona | Virginitate chorus respledens candidularum turba puellarum integritate manens que geminis gaudens pulchrum decorata coronis laude pudicitiae martyriique simul | Omnes nunc sancti nobis succurrite lapsis et veniam cunctis ferte juvando malis nam vestris praecibus petitis quascunque rogantes annuit ipse pius nilque negat dominus | Agne dei patris qui mundi crimina tollis optatae pacis munera dona tuis Kyrie pantoncrathon ysos odisse te panthos sub aliseos ymon Christe eleison ymas H In Letaniis 7 years 2 months ago Missale of Bratislava I

g02835

Divinatio in labiis regis in judicio non errabit os ejus pondus et statera judicia domini sunt et opera ejus omnes lapides sacculi abominabiles regi qui agunt impie quoniam justitia firmatur solium voluntas regum labia justa qui recta loquitur dirigetur indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eum in hilaritate vultus regis vita et clementia ejus quasi imber serotinus misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus ejus rex qui judicat in veritate pauperes thronus ejus in aeternum firmabitur L 7 years 2 months ago Missale of Bratislava I

a01552

O nephandum execrandum crudele convivium in quo mors prophetae datur saltatrici premium R Decoll. Jo. Bapt. 6 years 6 months ago

a01552a

Detestetur omnis orbis talem conventiculum V Decoll. Jo. Bapt. 6 years 6 months ago

a01553

O beate Jo[hanne ...]m lux prophetarum gaudium apostolorum praeco [...] fidelium et sic tua sanctissima interevent[...]gere gaudia aeternae vitae R Decoll. Jo. Bapt. 6 years 6 months ago

a01553a

Absolve quaesumus delicta populorum qui meruisti digito ostendere Christum V Decoll. Jo. Bapt. 6 years 6 months ago

a01554

Corona aurea ... H Decoll. Jo. Bapt. 6 years 6 months ago

a01555

Non fuit ... W Decoll. Jo. Bapt. 6 years 6 months ago

g01048c

Cantate domino canticum novum bene psallite ei CmV 5 years 10 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

g00623a.1

Reddam tibi vota mea quae distinxerunt labia mea OfV Dom. 4 p. Pascha 5 years 10 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

g02087a

Cantate domino canticum novum cantate domino omnis terra CmV Dom. 4 p. Pascha 5 years 10 months ago

g01077a.1

Qui insurgunt in me confundantur qui detrahebant mihi reverentia alleluia OfV In Letaniis maj. 5 years 10 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

g02180a.1

Cum intuerentur in caelum euntem illum ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis qui et dixerunt sic veniet OfV Ascensionis Domini, in vigilia 5 years 10 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

g01095a

Magnus dominus et laudabilis ... CmV Dom. Pentecostes 5 years 10 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

501001d

Exsultate justi adjutori nostro ... InV Fer. 2 Pent. 5 years 10 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

g01121a

Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu CmV De Trinitate 5 years 10 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

g02185b

In convertendo inimicum meum retrorsum ... CmV Dom. 1 p. Pent. 5 years 10 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

ah34282

Gloriosus Christus rex hummilis in Martino fuit mirabilis Nam Martinus caelesti gratia repletus fecit mirabilia Hic hiemali frigore vexatur miles miserum vestivit parte chlamydis Martinus, amor pauperum Sequenti nocte pallio tectus dicebat dominus hanc vestem mihi tradidit Martinus catechuminus Mundus mundi divitias odio semper habuit et cum sanctis paupertatem pauper dilexit et coluit Post dimisit militias datus Dei servitio vires frangebat corporis vigiliis ieiunio Suscitavit tres mortuos in virtute trinitatis latronem fidem docuit seminator veritatis Devoratores piscium mersos vidit in flumine dixit fugite formam daemonum facto recedit agmine Sacro perunctum oleo mutum loquentem reddidit Plebs gavisa miraculo in Jesum Christum credidit Iste suum praescivit obitum quod cum fuit fratribus cognitum dolor parit fletus et gemitus Ne deseras nos clamant filii grex tuus est expers consilii hanc invadunt daemones impii Ad haec sanctus maerens respondit anxium si populo tuo sum necessarius velle tuum doce deus propitius Deus dixit audi fili consilium hoc est velle meum accipe bravium vitam perpetuam victoris praemium Martinus igitur ad nutum domini caelos ingreditur Cum sanctis fratribus caelorum civibus laetus suscipitur Tu qui vides Christum in partis sinibus et es ante deum Cum senioribus ora sancte praecul pro peccatribus amen Sq Transl. Martini 5 years 10 months ago SK-Sk (Spišska Kapitula) Graduale Scepusiense

Pages