De Sancta Cruce | Cantus Index for Office and Mass

De Sancta Cruce

De Sancta Cruce

Votive Mass/Office for the Holy Cross, including e.g. Missa Votiva de Sancta Cruce. Fer. VI.

Feast code: 
15011000

Chants related to the feast

Displaying 1 - 29 of 29 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

008367:16

Gloriam patri melodis personemus vocibus gloriam Christo canamus gloriam paraclito qui Deus trinus et unus exstat ante saecula Amen HV De Sancta Cruce

008391

Signum crucis mirabile olim per orbem praenitet in qua pependit innocens Christus redemptor omnium | Haec arbor est sublimior cedris habet quas Libanus quae poma nescit noxia sed ferre vitae praemia | Tu Christe rex piissime hujus crucis signaculo horis momentis omnibus munire nos non abnuas | Ut ore tibi consono et corde devotissimo possimus omni tempore laudes referre debitas | Praesta pater piissime H De Sancta Cruce SL

008391:01

Signum crucis mirabile olim per orbem praenitet in qua pependit innocens Christus redemptor omnium HV De Sancta Cruce

008391:02

Haec arbor est sublimior cedris habet quas Libanus quae poma nescit noxia sed ferre vitae praemia HV De Sancta Cruce SL

008391:03

Tu Christe rex piissime hujus crucis signaculo horis momentis omnibus munire nos non abnuas HV De Sancta Cruce SL

008391:04

Ut ore tibi consono et corde devotissimo possimus omni tempore laudes referre debitas HV De Sancta Cruce SL

008391:05

Praesta pater piissime HV De Sancta Cruce SL

008391:06

Patri tibi paraclito sit aequa Jesu gloria qui nos crucis victoria concedis usque perfrui HV De Sancta Cruce SL

008391:07

Deo patri HV De Sancta Cruce SL

008410

Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium quo carne carnis conditor suspensus est patibulo | Confixa clavis viscera tendens manus vestigia redemptionis gratia hic immolata est hostia | Quo vulneratus insuper mucrone diro lanceae ut nos lavaret crimine manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus bracchiis pretium pependit saeculi statera facta corporis praedam tulitque tartari | Fundis aroma cortice vincis sapore nectare jucunda fructu fertili plaudis triumpho nobili | Salve ara salve victima de passionis gloria qua vita mortem pertulit et morte vitam reddidit | O crux ave spes unica hoc passionis tempore auge piis gratiam reisque dona veniam | Te summa deus trinitas collaudet omnis spiritus quos per crucis mysterium salvas rege per saecula H De Sancta Cruce B SL

008410:01

Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium quo carne carnis conditor suspensus est patibulo HV De Sancta Cruce

008410:02

Confixa clavis viscera tendens manus vestigia redemptionis gratia hic immolata est hostia HV De Sancta Cruce B SL

008410:03

Quo vulneratus insuper mucrone diro lanceae ut nos lavaret crimine manavit unda et sanguine HV De Sancta Cruce B SL

008410:04

Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus HV De Sancta Cruce B SL

008410:05

Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere HV De Sancta Cruce B SL

008410:06

Beata cujus bracchiis pretium pependit saeculi statera facta corporis praedam tulitque tartari HV De Sancta Cruce B SL

008410:07

Fundis aroma cortice vincis sapore nectare jucunda fructu fertili plaudis triumpho nobili HV De Sancta Cruce B SL

008410:08

Salve ara salve victima de passionis gloria qua vita mortem pertulit et morte vitam reddidit HV De Sancta Cruce B SL

008410:09

O crux ave spes unica hoc passionis tempore auge piis gratiam reisque dona veniam | Te summa deus trinitas collaudet omnis spiritus quos per crucis mysterium salvas rege per saecula H De Sancta Cruce

008410:09a

O crux ave spes unica hoc passionis tempore auge piis gratiam reisque dona veniam HV De Sancta Cruce B SL

008410:10

Te summa deus trinitas collaudet omnis spiritus quos per crucis mysterium salvas rege per saecula HV De Sancta Cruce B SL

601046

Hoc signum crucis erit in caelo R De Sancta Cruce

601046a

Cum dominus ad judicandum venerit V De Sancta Cruce

ah07093

Creator poli atque arvae | In quo sistit vita ac salus nostra | Per quem morte redempti ab aeterna | Nunc tuos famulos alme rex a delictis clemens munda | Quo semper dextera tua salvi protecti melos reddant | Gloria et honor tibi Jesu bone infinita | Qui sedes ad dexteram patris in excelsis super astra | Angelicis choris digneris voces adjungere nunc nostras | Post labem effecti caelibus caelica perfrui gaudia | In qua jugi promunt clara sancti rhythmica | Quorum obtentu te supplices petimus una | Proclamans dicit haec vox nostra | Jam miserere cui doxa | Regi regnum celsa alleluia H De Sancta Cruce

ah54120

Laudes crucis attollamus nos qui crucis exsultamus speciali gloria | Dulce melos tangat caelos dulce lignum dulci dignum credimus melodia | Voce vita non discordet cum vox vitam non remordet dulcis est symphonia | Servi crucis crucem laudent qui per crucem sibi gaudent vitae dari munera | Dicant omnes et dicant singuli ave salus totius saeculi arbor salutifera | O quam felix quam praeclara fuit haec salutis ara rubens agni sanguine | Agni sine macula qui mundavit saecula ab antiquo crimine | Haec est scala peccatorum per quam Christus rex caelorum ad se traxit omnia | Forma cujus hoc ostendit quae terrarum comprehendit quattuor confinia | Non sunt nova sacramenta nec recenter est inventa crucis haec religio | Ista dulces aquas fecit per hanc silex aquas jecit Moysi officio | Nulla salus est in domo nisi cruce munit homo superliminaria | Neque sensit gladium nec amisit filium quisquis egit talia | Ligna legens in Sarepta spem salutis est adepta pauper muliercula | Sine lignis fidei nec lechytus olei valet nec farinula | In scripturis sub figuris ista latent sed jam patent crucis beneficia | Reges credunt hostes cedunt sola cruce Christo duce unus fugat milia | Ista suos fortiores semper facit et victores morbos sanat et languores reprimit daemonia | Dat captivis libertatem vitae confert novitatem ad antiquam dignitatem crux reduxit omnia | O crux lignum triumphale mundi vera salus vale inter ligna nullum tale fronde flore germine | Medicina christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine | Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia | Quos tormento vis servire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia Sq De Sancta Cruce

g01466

Adoramus te Christe et benedicimus tibi quia per Crucem tuam redemisti mundum Tc De Sancta Cruce

g01467

Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nostri qui passus es pro nobis TcV De Sancta Cruce

g01468

O crux benedicta quae sola fuisti digna portare regem caelorum et dominum TcV De Sancta Cruce

g03064

Alleluia Miserere nobis domine misirere Christe Al De Sancta Cruce